- SILESIA
- SILESIAGermaniae regio ampla, populosa, fertilis, diu fuit sub imperio Polonorum, sed tandem subiecta coronae Bohemicae, a tribus saeculis, accipiens nomen ab amne Schleso, vel, ut alii sentiunt, a Schleso rege. Odera fluv. perlabitur eam. Hanc igne et ferrô vastavit Sobieslaus Bohemiae Princeps A. C. 1140. unde a Boleslao Moraviâ non mitius habita est. Postea Vladislao, Poloniae Regi, qui a subditis pulsus fuerat, pace factâ, concessa est a Boleslao, hâc lege tamen, ut Poloniae Regem superiorem agnosceret. Immaniter dein a Battone direpta est, Henrico Principe Lignitô, cruentissimô praeliô a Tartaris superatô, A. C. 1241. In Silesiam postmodum Vladislaus Loketek Plon. Rex frustra expeditionem suscepit, A. C. 1300. quam, Principum discordiis callide usus, Iohannes Bohemiae Rex. occupavit, A. C. 1327. Sub initium belli Bohemici regni huius Directoribus accessit, A. C. 1618. mox ope Ioh. Georgii Elect. Saxonici a Ferdinando II. subiugata, A. C. 1621. varias bellô Germanicô vices subiit. Recepit magna ex parte Ioh. Hussi doctrinam, saeculô 15. datisque literis Maiestatis privilegeia incolis, sicut Bohemis Moravisque consirmavit Rodolsus II. Imperator A. C. 1609. Latitudo eius patet itinere 3. dierum, et longitudo 4. dierum: extenditur que a reg. Hungarica, usque ad Brandeburgensem Marchiam. Sermo pop0uli Germanicus est: ab altera tamen parte Oderae fluv. ubi Poloniam respicit, lingua Polonica praevalet, vide Munst. Ioachim. Curaeum, in Annal. Siles. Melch. Goldast. de regn. Bohem. Nicol. Hennelium, Silesographia, et Sabellic. Enn. 10. c. 2. Hodie sub Austriacis; sed in ea sunt aliquot Duces sui fere iuris, nempe Bergensis, Lignicensis et Monsterbergensis: quibus omnibus exstinctis, ultimo e Piastea familia Georgiô Wilhelmô A. C. 1675. mortuô, ad Imperatorem, ditiones eorum amplissimae redierunt. Origo Silesiae Ducum a Vladislao retro memorato fuit, qui a Piasto, vide ibi, ortus, postquam a fratribus regnô p0ulsus esset, Silesiam tenuit, mortuus A. C. 1159. Hôc geniti, Conradus Loripes tenuit Glogoviam, Boleslaus Inferioris Silesiae, Miciss aus vero Superioris Deces progenuit. E prioris posteris Bolessaus Calvus vel Saevus, pater fuit Henrici, lineae Ligniciae, et Bolessai Suidnicensis auctoris. A posterior Teschinensis et Oppoliensis ramiorti sunt. Praeter hos etiam ramus Glogoviensis fuit, qui a Conrado A. C. 1289. exstincto ortus, iterum subdivisus est in lineam Sagano-Glovianam, et Steinavia-Olsnensem. Fuit autem Conradus hic frater Bolessai Calvi, de quo antea. Vide de his omnibus accurate disserentem, Philippum Iac. Spenerum, Syll. Geneal, Hist, in enarratione familiae piastcae, in qua praeter aliquot Reges et Principes Poloniae, Silesie utrtusque Duces. Addo, quod terra haec post ultimi Principis obitum, regio Caesaris patrimonio. sive Camerae, ut vocant, accessit; qui Principatuum alios sibi seposuit (die Tasel oder Cammer-Furstenthumer) alii in alios collati sunt. Et quidem Crosnensem Elector Brandeburgicus, Oppoliensem et Ratiboriensem Poloni, pignoris iure; Troppaviensem, Iagendorffium et Teschinensem Liechtenstenius; Saganensem Lobkowicius; Munsterbergiae partem Aversbergius; Oelsensem Wirtenbergii, deniqueCrothaviensem et Neussensem Vratislavius Episcopus possident, supremo tamen Praesidi (dem Koniglichen Ober-Ampt) a Marthia Hunniade Bohemiae Rege, eiusque successore Vladislao, primum constituto (ni Polonum forsan et Brandeburgicum excipias) obnoxii. Tob. Pfannerus de praecip. Germaniae Principp. Gentibus c. 1. de Gente Austriaca, ubi gentis huius historiam ab ovo arcessitamhabes. Vide quoque Georg. Hornium Orb. Imp. cum Notis L. Ioach. Felleri p. 389. Dividitur regio in SVII. Ducatus seu partes. In Silesia superiore IX. sunt, nempe Ducatus Swidniensis, Bergensis, Munsterbergensis, Grotkaviensis, Carnoviensis seu Iagerndorff, Oppaviensis, Oppoliensis, Ratiboriensis et Teschinensis. In inferiore VIII. Crossensis scil. iuris Brandeburg. Glogaviensis, Saganensis, Ligniciensis, Iavriensis, Volaviensis, Olsnensis et Vratislaviensis. Terminatur ab Ortu Poloniâ, a Septentrione Marchiâ Brandeburgicâ; ab Occasu Lusatiâ et Bohemiâ, a Meridie Moraviâ et Hungariâ superiore. Totius provinciae caput est Vratislavia, Breslaw, ad Oderam fluv. Eius autem pars est etiam Comitatus Glacensis, quamquam ab aliis sub Bohemia propria comprehendatur.Silesiae urbes praecipuae:Brega, Brieg. Crossa, Crossen. Glogavia, Glogaw. Grotkavia, Grotkaw. Iavria, Iawer. Lignitium, Lignitz. Munsterberga, Monsterberg. Olsna, Olss. Oppava, Tropoaw. Oppolium, Oppelen. Ratibora, Ratibor. Saganum, Sagan. Suvidnia, Schweidnitz. Volava, Volaw. Vratislavia, Breslaw, provinciae caput.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.